monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, XIV <<<     >>> XVI

Caput XV

1 Quam ob rem etiamsi in eo quod dictum est: "Morte moriemini," quoniam non est dictum: Mortibus, eam solam intellegamus, quae fit cum anima deseritur sua vita, quod illi Deus est (non enim deserta est ut desereret, sed ut desereretur deseruit; ad malum quippe eius prior est voluntas eius; ad bonum vero eius prior est voluntas Creatoris eius; sive ut eam faceret, quae nulla erat, sive ut reficiat, quia lapsa perierat), -- etiamsi ergo hanc intellegamus Deum denuntiasse mortem in eo quod ait: "Qua die ederitis ex illo, morte moriemini;" tamquam diceret: Qua die me deserueritis per inoboedientiam, deseram vos per iustitiam: profecto in ea morte etiam ceterae denuntiatae sunt, quae procul dubio fuerant secuturae.
2 Nam in eo, quod inoboediens motus in carne animae inoboedientis exortus est, propter quem pudenda texerunt, sensa est mors una, in qua deseruit animam Deus. Ea significata est verbis eius, quando timore dementi sese abscondenti homini dixit: "Adam, ubi es?" non utique ignorando quaerens, sed increpando admonens, ut adtenderet ubi esset, in quo Deus non esset.
3 Cum vero corpus anima ipsa deseruit aetate corruptum et senectute confectum, venit in experimentum mors altera, de qua Deus peccatum adhuc puniens homini dixerat: "Terra es et in terram ibis;" ut ex his duabus mors illa prima, quae totius est hominis, compleretur, quam secunda in ultimo sequitur, nisi homo per gratiam liberetur.
4 Neque enim corpus, quod de terra est, rediret in terram nisi sua morte, quae illi accidit, cum deseritur sua vita, id est anima. Unde constat inter Christianos veraciter catholicam tenentes fidem etiam ipsam nobis corporis mortem non lege naturae, qua nullam mortem homini Deus fecit, sed merito inflictam esse peccati, quoniam peccatum vindicans Deus dixit homini, in quo tunc omnes eramus: "Terra es et in terram ibis."